Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/162

E Wikisource
Haec pagina emendata est
140
PLATONIS

cetera quaesita sunt. Neque verum est, quod saepe dicimus, quod argentum et aurum multi facimus. omnis quippe intentio aestimatioque illius unius est, ad quod ista parantur. Me. Constat. So. Eadem quoque de amico ratio est. Quaecunque enim, amici cuiusdam gratia, amica nobis esse diximus, improprio vocabulo nominavimus. Amicum autem revera illud esse apparet, in quod hae omnes, quae vocantur, amicitiae tendunt. Me. Sic videtur. So. Quapropter revera amicum, nullius amici gratia est amicum. Me. Verum. So. Hoc igitur absit, ut amicum amici cuiusdam causa sit amicum. sed nonne bonum amicum est? Me. Sic opinor. So. Num propter malum bonum amatur? et ita se res habet: Si ex tribus, quae diximus, bonum, malum, neutrum, duo accipiantur, malum vero abeat, et nihil attingat, nec corpus, nec animam, nec aliud quidquam ex his, quae diximus secundum se ipsa nec bona esse, nec mala: nunquid inutile penitus tunc nobis bonum esset? Si