enim nihil nos ulterius laederet, nullo boni favore indigeremus. et iccirco tunc nobis pateret, quod propter malum bonum quaesiverimus amaverimusque: quasi bonum sit mali remedium, malum vero morbus: et cum nullus sit morbus, nulla medela indigeamus. An sic natura institutam est ipsum bonum, at propter malum ametur a nobis, qui inter bonum malumque medii sumus? ipsum vero suapte natura nil conferat? Me. Ita videtur. So. Amicum itaque illud, in quod desinebant cetera omnia, quae alterius amici gratia amica dicta sunt, longe aliter quam illa se habet. Illa enim amici gratia amica vocata sunt: ipsum autem, quod revera amicum est, contra amicum esse inimici causa nobis apparuit. quod si inimicum abesset, haud amplius nobis esset amicum. Me. Non, ut mihi praesens ratio persuadet. So. Si malum exstirparetur, utram fames nulla sitisve restaret, aut huiusmodi aliud? an forte fames aliqua relinqueretur, cum homines ceteraque animalia essent, neque noxia tamen? et sitis appetitusque reliqui, nec mali tamen, malo penitus exstirpato? an ridicula forsitan haec quae-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/163
Appearance