Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata est
142
PLATONIS

stio est, quid tunc restaret, quid non? Me. Quis novit? So. Hoc saltem novimus, quod nunc accidit esurientem laedi, accidit et iuvari. Me. Utique. So. Nonne sitientem quoque, et alia quaelibet huius generis cupientem, quandoque utiliter, quandoque noxie, quandoque neutro modo, appetere accidit? Me. Valde. So. Si mala perdantur, quae mala non sunt, cum illis una interimentur? Me. Nequaquam. So. Erunt igitur appetitus nec boni nec mali, etiamsi mala fuerint interemta. Me. Verisimile. So. Fierine potest, ut qui desiderat aliquid, atque ardet, id ipsum non amet? Me. Non, ut mihi videtur. So. Hac de causa etiam destructis malis, ut videtur, amica nonnulla restabunt. Me. Ita. So. Sin autem malum causa esset, ut alterum alterius esset amicum, sublato malo nihil amicum esset. nam sublata causa, eventus eius remanere non potest. Me. Probe loqueris. So. Nonne supra inter nos convenit, amicum amare aliquid, et propter aliquid? ac propter malum, id quod nec malum est nec bonum, ipsum bonum amare? Me. Convenit. So. In praesentia autem alia quaedam causa vicissim amandi apparet. Me. Videtur. So. Nunquid, ut modo diceba-