Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/165

E Wikisource
Haec pagina emendata est
143
LYSIS.

mus, desiderium amicitiae causa est? et id quod desiderat, desiderati est amicum, tuae quando desiderat? quod vero supra diximus amicum esse, umbratile quiddam est, quasi fictio prolixius circumscripta? Me. Apparet. So. Enimvero quod appetit, illud quo indiget, appetit. Me. id ipsum. So. Indigum itaque, amicum est illius quo indiget. Me. Sic opinor. So. Eget quodlibet illo, a quo privatum est. Me. Quid prohibet? So. Eius igitur quod proprium et cognatum est, ut videtur, amor, amicitia, appetitioque exsistit, o Menexene atque Lysis. Me. et Ly. Concedimus. So. Quare et vos, si amici estis invicem, natura quodammodo propinqui estis. Me. et Ly. Et maxime quidem. So. Et quisquis alius desiderat alium, o pueri, aut amat, ob id desiderat, et diligit, atque amat, quod propinquus illi est vel secundum animam, vel animae consuetudinem, aut mores, aut speciem: alioquin nunquam diligeret. Consensit plane Menexenus: Lysis tacuit. Sed ego, Quod, inquam, natura proprium est, necessarium est ut amemus. Me. Videtur. So. Ergo necessarium est, ut legitimus, et minime simulans amator, mu-