Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/166

E Wikisource
Haec pagina emendata est
144
PLATONIS

tuo ab amatis ametur. His Lysis atque Menexenus vix tandem annuerunt: Hippothales autem laetitia gestiens, variis est infectus coloribus. Ceterum volens diligentius sermonem discutere, haec adieci: Si proprium et simile differunt, diximus iam, o Lysis atque Menexene, quid est amicum. sin autem idem est simile atque proprium, haud facile est sermonem superiorem reiicere, quod non simile simili secundum similitudinem inutile: inutile autem, amicum nullo pacto. Vultis igitur, postquam disserendo velut ebrii facti sumus, fateamur aliud quidam esse proprium, aliud simile? Me. Volumus procul dubio. So. Utrum bonum cuique proprium ponemus, malum autem alienum? an malum malo proprium et bono bonum, neutro denique neutrum? Me. et Ly. Singula haec singulis propria nobis esse videntur. So. Rursus, o pueri, in eos, quos a principio de amicitia redarguimus, sermones nunc incidimus. nam iniustus iniusto, malo malus, non minus amicus erit quam bonus bono. Me. Ita videtur. So. Quid porro, si bonum et pro-