Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
145
LYSIS.

prium idem esse dixerimus, nonne bonus bono dumtaxat amicus? Me. Omnino. So. At istud quoque confutatum a nobis iamdudum existimavimus. recordamini? Me. Optime. So. Ad quid ergo deinceps sermone utemur? ad nihil videlicet. Operae pretium itaque est, instar sapientum in iudiciis, quae dicta sunt, enumerando resumere. Si enim nec amantes, neque amati, nec similes, neque dissimiles, nec boni, nec proprii, nec alia quotcunque dinumeravimus, quorum propter multitudinem haud memini, si, inquam, nihil ex istis amicum est, nihil equidem quod afferam, amplius habeo. Cum ista dixissem, cogitavi quendam e maioribus natu citare. sed ilico, tanquam daemones quidam, paedagogi tam Lysidis quam Menexeni, una cum illorum fratribus, eos domum redire iusserunt. hesperus enim venerat. Primum itaque nos, et alii circumstantes, paedagogos repulimus. sed cum nihil nos curarent, et barbarice susurrantes graviter ferrent, crebriusque pueros vocitarent, illorum procacitate devicti, coetum dissolvimus. quippe cum alli Hermaeis, id est quadratis quibusdam lapidibus, innixi im-

Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
K