Haec pagina emendata est
146
PLATONIS
portune instarent. Postea, iam abeuntibus illis, ad Menexenum Lysidemque conversus, haec breviter intuli: In praesentia ridiculi ineptique evasisse videmur, tam ipse grandis natu, quam vos pueri. siquidem isti abeuntes nos carpent, quod amicos invicem, nos esse putemus, (ego enim me vobiscum annumero,) nondum autem, quid amicus sit, invenire potuerimus.