Fam. Quidnam tanti fuit, ut te ab illo diverteret? néque enim formosior uHus e nostris civibus adesse poterat. So. Immo aderat quidam admodum pulchrior. Fam. Quid ais? civiend? an Reregrinus? So, Peregrinus, Fam. Cuias. So. Abderites.. Fam. umquid adeo insigni forma praeditus tibi visus est peregrinus ille, ut Cliniae filio eum praestare putaveris? So. Quid pruhibet, o beate, quo minus quod sapientius est, sit et pulchrius? Fam, An forte a sapientis cuiusdam colloquio venis? So. Sapientissimi profecto omnium nostrae aetatis hominum, si modo saientissimns tibi aliorum omnium Protagoras esse videtur. Fam. n quid ais? numquid huc accessit Protagoras? So. Nudiustertius. Fam. An modo cum illo faisti? So. Modo: et multa jocutus sim, audivi etiam multa. Fam. Cur non illa nobis refers? Nisi quid prohibet, sedere hic licet. tibi quidem puer iste cedet.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/172
Appearance