Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
152
PLATONIS

Illico ad te properare tentavi, sed intempesta nox detinuit. Sommo autem experrectus, laboreque levatus, mox ad te huc adventavi. ‘Ego vero eius fortitudinem stuporemque cognoscens, uid hoc ad te, inquam? num aliqua te iniuria Protagoras afcit? Tum ille subridens, Per deos, 9 Socrates, quoniam solus est sapiens, me vero non efficit sapientem, So. Immo certe et te sapientem reddet, si_mercede illi oblata persuaseris. Hip. O Iuppiter atque ceteri dii, neque meis neque, amicorum rebus parcerem, modo id me cons¢cuturum confiderem; atque idcirco te nunc adeo, ut apud eum pro me intercedas, Ego enim et iunior sum, ‘et Protagoram nunquam vidi aut audivi. puer enim tunc eram, cum huc primum accessjt. Virum quidem hance omnes, o Socrates, laudant, et in dicendo sapientissimum ferunt. Sed cur non properamus ad eum, ut domi illum conveniamus? divertit sane, ut audivi, apud Calliam Hipponici filium. eamus iam. So. Nondum, o bone vir, inquam, iluc eundum. nam valde adhuc profunda nox. sed ¢amus in aulam, ubi