Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/175

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
153
PROTAGORAS.

deambulabimus quoad aurora lucescat: postea Protagoram adibimus. neque enim summo mane domo exit Protagoras. Quapropter confide, domi namque illum comperiemus. His dictis, surreximus, et in aulam profecti sumus: ac volens ipse fortitudinis eius periculum facere, intuitus sum diligenter, atque ita interrogavi: Dic age, o Hippocrates, ad Protagoram nunc aceedis, mercedem pro te illi daturus? Ad qualem hominem vadis? et ipse qualis ex eo vir evasurus? Guenednodem si ad Hippocratem in nomine tecum consortem Coum et Aesculapii stirpe natum proficisci velles, Bro te mercedem erogaturus, et aliquis quaereret, Dic mihi, o Hippocrates, mercedem Hippocrati dabis? qualinam homini, et cuius ratione? quid responderes? Hip. Ut medico. So. Qualis et ipse futurus, id est, cuius gratia? Hip. Ut medicus evasurus. So. Sin autem aut Polycletum rgivum, aut Phidiam Atheniensem adires, mercede pro te oblata, et aliquis percontaretur, qualibus hominibus, et qua ratiene Polycleto, et Phidiae argentum offers? quid ad haec? Hip. Tanquam sculptoribus. So. Tu vero qualis homo futurus? Hip. Scul-