dunt: idque ignorant et illi qui emunt; nisi forte illorum aliquis medicus sit, aut gymnasticus. Haud secus illi qui disciplinas varias per urbes venales circumferunt, et cauponantes eas emptoribus vendunt, laudant omnes. ac forte eoram nonnulli ignorant saepe, quid utile animo sit, quidve inutile ex his quae vendunt: similiter quoque qui ab illis emunt; nisi illorum aliquis sit mimi medicus. Si ergo intelligis ipse, quid ex his prosit, quidve obsit, tuto emere disciplinas et a Protagora et ab alio quovis putes. alioquin cave, o beate adolescens, ne in soummum iacturae discrimen, quae tibi carissima sunt, deducas. Nam longe gravius periculum est in disciplinis quamcibis emendis. Etenim qui esculenta emit et poculenta, potest antequam his veseatur, in aliis quibasdam vasculis illa domum deferre, tbique deposita diligenter examinare, et advocato aliquo istarum reram perito, quid edendum bibendumve sit, quid rion, qaantumque, et quando, deliberare. quamobrem baud grave est in emendo pericalum. Disciplinas autem non licet alio ih vase transferre, sed meecese est, ut qui.emit eas animo ca-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/180
Appearance