Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/181

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
159
PROTAGORAS.

piat, et relicto pretio abeat, intra se ferens, inquinatusque iam, vel ad meliora provectus. Haec itaque cum senioribus discutiamus. iupiores namque nos 6umus quam exigat tantae rei iudiciam. In praesentia tamen pergamus quo coepimus, virumque hune audiamus: quo audito cum aliis communicabimus. neque enim Protagoras ibi solus adest, sed etiam Eliensis Hippias, et Prodicus, ut arbitror, Chius, aliique permulti viri, et admodum sapientes. Placuerunt haec nobis, atque perreximus. Et ingressi vestibulum sermonem quendam, in quem inter eundum furte incideramus, tractavimus. ne ergo imperfectus relinqueretur, in vestibulo ipso colloquuti sumus, quoad in disputando convenimus. Audivit nos eunuchus quidam ianitor: sed propter sophistarnm turbam venientibus irascebatur. Pulsavimus: aperuit. Cum nos vidisset, Hui, sophistae etiam hi sunt, inguit. haud otium illi. et simul utrisque manibus nixus estium clausit. Pylsavimus iterom, sed ile clausis e foribus,