O boni viri, inquit, non auditis, otium illi non esse? O bone vir, inquam, neque ad Calliam venimus, neque sophistae sumus. sed confide: Protagora indigemus, videre illum cupimus. hoc nuntiato. Vix tandem fores patefecit. Ingressi, Protagoram offendimus in vestibulo porticus deambulantem. Sequebantur eum multi, hinc quidem Callias Hipponici filius, et germanus eius ex matre Paralus Pericle natus, et Charmides Giauconis: inde vero alter Periclis filius Xanthippus, et Philippides Philomeli, et Antimocrus Mendaeus, qui inter omnes Protagorae auditores insiguior habebatur, discebatque ea mente facultatem illa ut et ipse sophista futurus eadem quandoque doceret. A tergo praeterea sequebantur alii auscultantes Protagoram, quorum plurimi peregrini esse videbantur, quos ex singulis urbibus, per quas circiunvagatur ille, congregat, mulcens eos yoce, tanquam Orpheus, et alliciens. illi vero vocem passim permulcti sequuntur. Aderant et nostrates quidam in eo churo. Hunc ego chorum cum contemplarer, ordo me illius mirifice oblectabat. diligenti siquidem cautione singuli observa-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/182
Appearance