Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/184

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
162
PLATONIS

ingenio et generosa indole praeditus, nomine, ut audivi, Agathon: neque mirum videri debet, si Pausaniae sit carissimus, erat ibidem et Adimantus uterque, tum Cepidis, tum Leucolophili filins, aliique permulti. Quac vero dissererent, haud satis extrinsecus percipere poteram, quamquaim vehementer audire Prodicum affectabam. sapientissimus enim divinusque vir mibi ‘esse videtur: sed reboatus quidam ex vocis ipsius rotunditate sub fornice continue revolutus, verbe singula confundebat. E vestigio post ingressum nostrum intravit Alcibiades, ut ais ipse, pulcher, et ego credo, et Critias Callaeschri filius. Nos autem, cum ingressi:de.quibusdam una disseruissemus, eaque essemus spectacula contemplati, accessimus ad Protagoram. Deinde, o Protagora, inquam, certa de causa ad te ego et Hippocrates huc venimus. Prot. Numquid seorsum ab aliis mecum loqui vultis? an coram omnibus? So. Ad nos quidem nihil refert: sed cum audiveris quam ob causam venimus, ipse videris. Prot. Quid ergo istud est, cuius gratia huc accessistis? So. Hippo-