crates hic nosiras est, Apollodori filius, nobili atqne felici geniere ortus. ipse vero cum aequalibus suis aemulatione concitus de virtute contendit, cupitque in republica vir illustris evadere, atque huius rei compotem familiaritate tua fore se sperat. Vide, utrum de hoc solos tecum, an coram aliis consultare nos deceat. Prot. Videris, o Socrates, recte saluti meae consulere. prudenti namque cautione indiget peregrinus is, qui amplas urbes circumlastrans, claris ubique iuvenibus persuadet, ut relicta aliurum omnium, tam suorum, quam alienigenarum, tam senum, quam iuvenum consuetudine, ipsi soli adhaereant, tanquam ipsius familiaritate praestantiores aliis evasuri. invidi adversus eum insurgant necesse est, multique malevoli huic insidientur. Ego vero artem suphisticam antiquam esse arbitror: priscos autem viros in ea peritos, invidiam hanc offensionemque veritos, sub aliarum artium specie dissimulasse: partim uidem sub poématis specie, ut Homerus fecit, et Hesiodus, et Simonides; partim vero sub sacroram oraculorumque appellatione, ut Orphens, et Musaeus, eorumque etiam sectatores. audivi practerea, nonnullos eam artem appellasse gymnasticam:
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/185
Appearance