quad Iccus Tarentinus fecisse videtur, et qui adhuc superest sophista nullo inferior Selybrianus Perodicus, qui prisca origine genus a Megarensibus ducit. Pythocles quinetiam, Chius sophista doctissimus, aliique permulti, sub musicae artis velamine sophisticam facultatem occuluerunt: Hi omnes, sicut diclum est, ut invidiam devitarent, vehementer dissimularunt, et sub artium aliarum praetextu sophisticam artem occuluere. Ego autem ab his omnibus in hoc dissentio:, acque conducere versutias istas existimo. Neque enim voti compotes eos fieri arbitror. nam viri in civitate praestantes dissimulationes eiusmodi omnes intelligunt. vulgus autem quodammodo non advertit, sed ea laudat, quae ipsi praedicant. Subterfugiendi vero studium istud cum non assequitur quod molitur, et inertem indicat fugientem, et advertentes homines reddit infensiores. existimant enim praeter cetera hunc versutum seductoremque esse. Ego igitur contrariam quandam viam sum ingressus. Confiteor me esse sophistam, aliosque docere: et hac ingenua confessione, tutius quam dissimulatione illa, vitari invidiam censeo,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/186
Appearance