Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/187

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
165
PROTAGORAS.

Aliis praeterea rationibus mihi prospexi, ut nihil mali, adiuvante deo, ob sophisticae professionem, sim passus, licet multos annos facultatem hanc exercuerim. Sum equidem grandis natu, et cuiusque vestrum aetate pater esse possem. Quamobrem gratissimum mihi erit, si de iis mecum, audientibus omnibus qui intus sunt, verba facere velitis. Hic ego eum suspicatus ostentare auctoritatem suam apud Prodicum et Hippiam velle, quod eius sapientis: aviditate inflammati ad eum audiendum profecti essemus, Cur non, inquam, Prodicum atque Hippiam, et eos qui hos comitantur, huc advocamus, ut et ipsi nos audiant? Prot. Advocemus. €. Vultis, sedes hic paremus, ut sedentes edisseratis? Conscnsimus omnes. et audiendi aviditate admodum festinantes sedes omnes collegimus, et iuxta Hippiam confestim paravimus. ihi enim plurima erant sabsellia. Tum Callias et Alcibiades adventarunt, Prodicumqne et adstipulatores ecius secum duxerunt. Pustquam igitur consedere omses, Repete, o Socrates, inquit Protagoras, his prae-