Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
166
PLATONIS

sentibus quae me paulo ante pro adolescente hoc obsecrabas. Ab eodem, inquam, exordio nunc, quo supra, incipiam. ne pocrates hic adhaerere tibi vehementer exoptat: verum quidnam sit ex hac consuetudine reportaturus, libenter audiret. hucusque nostra se extendit oratio. Prot. Petis, quid mecum lucraturus sis, adolescens? nunquam accedes ad me, quin abeas doctior, singulisque diebus mecum proficies. So. Haud mirum hoc, o Protagora: sic enim convenit: quandoquidem et tu tam grandis natu, tamque sapiens, si quae nescis ab aliquo disceres, praestantior abires. At vero non id dumtaxat exquirimus. Sed ‘perinde ac si Hippocrates mutata sententia versari cum adolescente hoc nuper huc profecto Zeuxippo cuperet, Heracleoti filio, eumque aggressus, ut te nunc, eadem ex illo quae ex te audiret, quod videlicct quotidie cum eo proficiet, ac deinde interrogaret Zeuxippum, qua in re sit profecturus, respon-