Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
167
PROTAGORAS.

deret utique, In pingendo: et si Orthagoram Thebanum conveniat, audiatque ex illo doctiorem se in dies eius consuetudine evasurum, sed, qua ip re ductiorem, interroget, In tibiarum sono, Orthagoras respondebit: eodem modo et tu huic adolescenti mihique pro illo petenti responde. Ais enim, Hippocratem, si Protagorae adhaerebit, in dies doctiorem fore. qua tandem in re? declara. Tum Protagoras, Scite interrogas tu quidem, o Socrates: et ego his qui probe interrogant, libenter respondeo. Hippocrates quidem, si mecum versetur, in eum errorem non incidet, in quem procul dubio incidisset cum sophistis aliis conversatus. alii siquidem iuvenibus obsunt. Invitos namque illos ad artes retrahunt, quas aufugerant, ratiocinationes porro computationesque, astronomiam, geometriam, musicam tradunt. et Hippiam simul aspiciens addidit, Quisquis . autem ad me venerit, solum id discet, cuius gratia venit: disciplina vero huiusmodi est, prudens in re familiari et republica consultatio, qua quis et domum recte gubernat, et civi-