Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/190

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
168
PLATONIS

tatis negotia optime et dicendo transigit, et agendo. So. An intelligo quod vis, Protagora? civilem namque arlem dicere mihi videris, pollicerique viros optimos cives efficere. Prot. Hoc ipsum est, o Socrates, quod passim praedicas. So. O quam praeclarum nactus es artificium! si modo es nactus. nihil sane aliud erga te quam quod sentio proferendum. Id equidem, o Protagora, doceri non posse putaram. tibi tamen autumanti non praestare fidem neqneo. Oui vero ob causam neque doceri posse, neque ab hominibus ailiis aliis tradi censeo, iure declarare debeo. Equidem, quod et ceteri Graeci testantur, Athenienses viros sapientes appello. Video igitur, quando concione congregata aliquid de aedificando deliberare vult civitas, aedificatorum consilium expeti: et cum de navium fabrica, fabros navium accersiri. idem quoque faciunt in ceteris omnibus, quaecunque doceri et disci posse existimant. Et si quis alius consultare de artis illius opere pergit, cuius expertem esse putant, seu praeclarissimus in aliis vir sit sive ditissimus sive admodum generosus, nihilo magis admittunt, sed exsibilant et explodunt: quoad vel ipse tumulin deterritus