a dicendo desistat, vel iubentibus magistratibus arciferi aut extrudant ipsum protinus, aut transfigant. Id itaque in omnibus ad perceptionem artium pertinentibus observare consueverunt. At cum de publica civitatis administratione consultandum est, consulit architectus aeque ac faber aerarius, aeque etiam cerdo, mercator, nauta, dives, pauper, ignobilis, generosus: neque borum ullus quemquam explodit, ut in superioribus cuntingebat, quasi nusquam didicerit, nullumque habuerit praeceptorem, attamen consultare audeat. Constat porro, quod doceri posse non putant. Neque publice solum hoc, sed et privatim conspicitur. etenim ui civili sapientia pollent, virtutem hanc in alium transfurnere nequeunt. Siquidem Pericles horum adolescentum pater, in his rebus quae sub magistro discuntur, diligenter eos crudivit: in his autem in quibus ipse sapit, neque ipse erudit, neque alteri cuiquam eommittit erudiendos: sed passim quasi pascentes sing custode pererrant, si forte casu quodam in hanc virtutem incidant. Idem quoque Pericles, cum esset Cliniae tutor fratris Alcibiadis huius minoris natu, illique metueret ab
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/191
Appearance