Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
170
PLATONIS

Alcibiade, ne forte consuctudine eius inquinaretur, segregavit eos, et Cliniam apud Ariphronem educavit: sed nondum sex inde exactis mensibus illi eum reddidit, cum ingenio illius diffideret. Multos praeterea commemorare possem, qui cum in republica excellentes viri essent, nullum tamen aut propinquoyum, aut alienorum edocuerunt. Equidem, o Protagora, dum haec animadverto, virtutem doceri posse diffido. Contra vero dum te audio haec asserentem, sententiam mutare cogor, et quae dicis haudquaquam arbitror contemnenda, existimans te usu multarum rerum doctrinaque et inventione sapientem esse. Ergo si potes clarius ostendere nobis, quod virtus doctrina aliqua comparetur, ostende obsecro, ne invideas. Prot. Haud invidebo, o Socrates. Sed utrum vobis tanquam senior iuniorihus fabulam referam? an prosequar disputando? Tunc sane audientium plurimi, utcanque mallet, dicere concesserunt. Prof, Gratiorem vobis fore fabulam arbitror. Olim quandoque dii soli erant, nulla vero mortalium genera. Sed cum tempus generationis fatale venisset, ipsa dii in terrae visceribus ex igni