Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/193

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
171
PROTAGORAS.

terraque finxerunt, intervenientibus iis, quae igni_terraeque miscentur. Cum vero educere illa in lucem vellent, Prometheo Epimetheoque mandarunt, ut competentibus viribus singula raemunirent. Prometheum itaque rogavit Epimetheus, ut distributionis illius munus ipsi concederet, dispartientemque consideraret. Consensit Prometheus: distribuit ille. Quibusdam robur absque celeritate indidit, quaedam imbecilliora velocitate donavit; armavit nonnulla, inermibus autem aliud quoddam ad salutem machinamentum excogitavit. Quae enim exiguo cor pore clauserat, partim per aérem pennis attolli, partim per terram subrepere iussit: quae vero in molem amplam auxerat, ea ipsa mole ad salutem suam munivit: similitérque in ceteris exaequans dispertiit singula, adeo ut nullum genus penitus deerdatur. Postquam ipsa ita instruxit, ut voraginem mutuam evitarent, excogitare iam coepit, qua ratione quam facillime sub divo agere vitam possent. Vestivit itaque illa confertissimis pilis setisque, pellibusque durissimis, quibus facile tum hiemis, tum aestus intemperiem tolerarent: et naturalia illis stramenta iisdem ex rebus cubiliaque paravit: pedibusque soleas addidit, ungulas, setas, callum, pelles itidem quam durissimas.