Deinde alimenta aliis alia suppeditavit, quibusdam ex terra herbas, nonnullis ex arboribus poma baccasque, radices aliis, nec defuerunt, quibus daret ex alterna voragine victum. Ceterum voracibus animalibus genus quodammodo sterile: aliis autem fecundum dedit, ut hoc modo genus conservaretur. Cnm vero non esset admodum sapiens Epimetheus, dotes omnes inscius effudit in bruta: neque advertit nihil ex tanta sibi elargitione superfore, quo genus nostrum deinde donaret. Restitit ergo hominum genus immune: unde quo se verteret ambigebat. Dubitanti Prometheus adstitit partitionis illius consideratur, viditque cetera animalia suis quaeque falta muneribus bonisque referta, hominem autem nudum, inermem, calceorum, stramentorumque indigum. Jam vero imminebat fatalis ipse dies, qui in lucem terra exire cogebat. Cumque aliam salutis humanae viam consultans Prometheus non invenirct, surripuit Vulcani Minervaeque artificiosam cum igne pariter sapientiam. neque ‘enim fiert poterat, ut eam sine igne nancisceretur quis, vel etiam uteretur. Eam itaque sic hominum generi Prometheus est largitus: atque ita sspientiam quae victum suppeditat consecuti sumus. Deerat adhuc civilis hominibus sapientia. Erat
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/194
Appearance