illa quidem apud Iovem: cuius arcem ascendere Prometheo nondum licebat. horribiles enim Iovis. ipsius custodes circumstantes arcem Prometheum deterrebant. Ceteram communem Vulcani Minervaeque officinam, in qua artes excolebantur, clam jugressus furatus est igneam Vulcani artem, aliamque Mineryae, atque homini tradidit: qua vivendi facultas obtigit. Prometheus autem, ut fertur, propter Epimetheum furti poenas dedit., Quoniam vero solus ex omnibus animantibus homo divinae sortis particeps effectus est, principio solus ob hanc coguationem deos esse putavit, arasque illis statuasque dicavit. deinde vocem in verba articulatim arte distinxit, aedes construxit, vestes calceosque cunfecit, stramenta elaboravit, ex terra alimenta collegit. Ita homines ab initio constituti sparsim vagebantur habitabantque: nam urbes nondum construxerant. irgo a feris, cum imbecilliores essent, ‘passim laniabantur. artium enim facultas ad victum comparandum sufhciens crat, ad puguam vero contra bestias truculentas minime. Civilis namque peritiae, cuius pars quaedam est res militaris, expertes.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/195
Appearance