Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/196

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
174
PLATONIS

erant. Ut igitur.se adversus eam pestem munirent, structis urbibus congregati sunt. Congregati autem invicem iniuriabantur, quippe qui civili arte carerent. quare dispersi iterum a feris lacerabantur. Verum [upiter, humanac saluti consulens, Mercurium misit, pudorem et iustitiam hominibus afferentem, ut duo haec civitates ornarent devincirentque, et mutua benevolentia cives conciliarent. Interrogavit ergo Mercurius, qua conditione pudorem et iustitiam hominibus traderet. Utrum ita haec, ut artes, distribui debent, inquit Mercurius? illae siquidem ita distributae sunt, ut unus in arte medicinae peritus: pro rudibus multis sufficiat, ceteraeque similiter. numquid ite udorem et iustitiam hominibus dabo? an omnibus inseram? mnibus, respondit Iupiter: omnes siquidem horum participes esse debent. neque enim civitates ullae constarent, si horum pauci, ut artium aliarum, participes essent. Legem praeterea meo nomine condas, qua quisquis omnino iustitiae pudorisque est expers, tanquam civitatis pestis quacdam ultimo afficiatur FY toe Hac de causa, o Socrates, tam alii omnes, quam Athenienses, quoties de architectura, vel alio quodam opificio, sermo est ,habendus, paucos ad cansilium adhibent; ceteros