Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/197

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
175
PROTAGORAS.

autem in artibus rudes excludunt, ut et tu ais, et ego approbo. Quoties autem de civili administratione initur concillum, quae virtus temperantia et iustitia constat, inure unumquemque admittunt: quippe cum oportcat omnes hutus virtutis esse participes, alioquin civitates nullas consistere. Haec, o Socrates, eius de quo Subitabatur est causa. Sed ne te decipi suspiceris, hanc insuper accipe coniecturam, quod omnes homines cenfeant singulos virtutis huius civilis, temperantiae scilicet et iuStitiae, compotes esse. Enimvero in ceteris facultatibus, ut ta ais, si quis se iactet, puta quod sit optimus tibicen, cam tamen in hoc ipso sit ranis, audientes hunc rident, eique plurimi indignantur: ipsum quoque propinqui admonent ut insanum, et increpant. Contra vero in civili virtute contingit. nam licet sciant aliqui quempiam iniustum esse, tamen si ille hoc coram nescientibus fateatur, insanire eum existimant, neque patefaciendam censent iniquitatem, immo semper, sive adsit, sive non, iustitiam ostentandam: eum vero, qui non simulat iustitiam, delirare: tanquam oporteat unamquemque civills vir-