Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/198

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
176
PLATONIS

tutis quodammodo participem esse, vel ex hominum coetu vitaque exterminari. Ex his sufficienter ostensum puto, quod merito quemlibet de re civili consultorem admittunt, quia virtatis huius compotem quemlibet esse censeant. Quod autem virtutem neque innasci, neque sorte contingere putent, sed doctrina et studio comparari, deinceps tibi conabor ostendere. Nemo ob ca mala, quae vel natura vel casu fieri putat, succenset alicui vel obiurgat, vel gdocet, vel punit eos, qui hisce malis premuntur , ne tales sint: sed omnes potius miserantur, ceu deformes, parvos, valetudinarios homines. nam quis adeo demens, ut ista corripiat? intelligunt sanc, ut arbitror, omnes, haec mala, eorumque contraria, natura hominibus fortunaque provenire. Contra vero cum mala quaedam adesse cuiquam ex studio, consuetudine et doctrina existimant, tunc indignantur, increpant, atque puniunt. ex quorum numero est iniquitas, et impietas, ac sumimatim quidquid civili virtuti repugnat. quae idcirca quisque passim damnat et corripit, quod de industria