atque disciplina tam ¢contraria pravitas, quam civilis virtus, adveniat. Si enim punitionis intentionem considerare volueris, Socrates, ex eo quoque intelliges, quod homines virtutem studio comparari putant. Nemo enim practeriti gratia punit, et ea mente iniustos affligit poenis, quia iniuriati sunt: nisi quis tanquam brutum absque ratione percutiat. verum qui ratione punire aggreditur, non praeteriti sceleris causa punit: (neque enim assequi potest, ut quod est factam sit infectum:) sed ad futurum respicit, ne iterum aut ipse delinquat, aut alius quilibet exemplo cius adductus. Quisquis autem hoc proposito censuraque eiusmodi animadvertit in errata, doctrina virtutem existimat comparabilem: nam absterrendi causa plectit. Hac mente opinioneque ad plectendum accedunt tam publice quam privatim, quicunque in peccantes animadvertunt. Condemnant autem puniunique cum ceteri-omnes, eos quos iudicant peccatores, tum maxime cives tui Athenienses. Quamobrem Athenienses quoque ex hac ratione in eorum numero esse consiat, qui doceri virtntem putant. Ex his aperte, ut arbitror, monstratum est, o Socrates, non iniuria ciyes tuos in civili admi-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/199
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
177
PROTAGORAS.
Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
M