nistratione consilium aerarii fabri coriariique non respuere, atque eos, doctrina et studio per exercilationem adquiri posse virtutem existimare. Restat dubitatio illa, quam de viris virtute claris ipse movebas, Quam ab causam illi filios suos in omnibus quae sub praeceptore discuntur, erudiunt: quod vero ad paternam virtutem spectat, nihilo aliis hominibus clariores efficiunt. Ad hec rationem, o Socrates, non fabulam afferam. Sie enim cogita, Utrum est unum aliquid, aut non, cuius necesse sit cives omnes esse participes, ai modo constare civitas debeat. Ita enim haec tua ambiguitas solvitur, aliter vero minime. Si unum hoc exstat, peque est architectorum, neque aerariorum artificum, neque figulorum opificium, sed iustitia, temperantia, sanctitas, et, ut paucis comprehendam, viri propria virtus: si hoc est, inquam, cuius participes esse oportet omnes, et cum hoc discere et agere quodcunque placeat aliud; absque boc nequaquam: expertem vero huius doceri, corripique et puerum, ¢t virum, et mulierem, quaoad correptione tmelior efficiatur: si quis autem hanc spreverit disciplinam,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/200
Appearance