Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/201

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
179
PROTAGORAS.

eum tanquam insanabilem expel!i e civitatibus vel interfici: si ita est, inquam, ut diximus, virique praestantes in republica cives, in aliis erudiunt filios, in hoc nequequam, adverte, quam mirabiliter in eo excellentes evadant. quod enim doceri posse tam privatim quam publice opinantur, ostendimus. Cam vero et doctrina et cura acquiri hoc possit, alia filios docent, in quibus non est adversus nescientes mortis poena proposita: dn quibus autem mors-et exilium aut pecaniarum ablatio aut domorum subversio premit ignaros rudesque filios, in his non omni diligentia patres erudiunt: et ubi minae huiusmodi arent, doctrina curaque levior adhibetur? Existimare decet, o Socrates, a teneris annis usque ed vitae finem erudiri eos atque moneri. Nam cum primum puer quae dicuntur intelligit, mutrix, mater, pacdagogus, pater, ad hoc omni cura studioqae contendunt, ut in singulis tum verbis, tum operibus optimus puer evadat. sigillatim enim monstrant quid iustum, quid injustum; quid honestum, quid turpe; quid sanctum, quidve profanum; quae agenda sint, quae non. quibus si obtemperat

M2