puer, bene secum agi putant: sin contra renititur, tum velati contortum obliquumque lignum minis plagisque dirigunt. Posthaec ludimagistris pueros curandos tradunt, morumque boriorum diligentiam multo magis, quam literarum citharaeque doctrinam, a magistris exposcunt. praeceptores autem curant ct excolunt. Et postquam literas didicerunt, ad scriptaque convertuntur, poétarum in primis excellentium opera legenda illis ediscendaque proponunt, quibus monimenta quamplurima inscruntur, priscorumque virorum virtule praestantium gesta Jaudantur, ut puer aernulatione accensus praeclara maiorum facinora imitetur. Citharistae quoque aliis quibusdam talibus, praesertim temperantiae student, caventque ne quid perperam adolescentes agant. Atque ubi pulsare citharam didicerunt, pvoétarum iterum aliorum cantus modulatione praestantium cantilenas decent, quas ad citharam concinant: rhythmosque et harmonias puerorum animis conformare conantur, ut mitiores modeslivresque et concinniores effecti, ad agendum utiles sint, et ad dicendum. Qmunis enim homiaie vita numerosa quadam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/202
Appearance