Cum igitur talis tantaque sit virtutis tam privatim quam publice cura, an dubitas adhuc, o Socrates, mirarisque si virtus doceri queat? Neque vero mirari huc quisquam debet, imme multo magis si doceri non possit. Quacrebas practerea, Quam ob causam honorum patrum filii mali reperiuntur? Hoc iterum docere:te Pergo. rieque hoc mirum videri debet, si vera sunt quae dixi, videlicet virtutis curam non ad unum aliquem dumtaxat, sed ad omnes spectare oportere, si modo consistere Civitas debeat. Si autem ita est, ut loquor, immo certe cum ita sit, elige atque considera quamvis aliartm facultatum et doctrinarum: ut puta si non posset consistere civitas, nisi tibicines omnes esscmus, qualiscunque esse quilibet posset, nonne hoc quilibet privatim publiceque unumquemque doceret, huiusque ignarum sine invidiae livore corriperet? quemadmodum nunc qnae iusta et legitima sunt, quilibet sine invidia praedicat, neque haec, ut alia, celat. prodest enim omnibus communis iustitia virtusqae: atque idcireo omnes omnibus quae ijusta et Iegitima sunt, libentissime monstrant. Si ergo in tibiarum flatibus eadem animi flagrantia caritateque invicem nos
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/204
Appearance