Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
183
PROTAGORAS.

erudiremus, num optimorum tibicinum fitii magis quam deteriorum in his sonis periti evaderent? Nequaquam, ut arbitror: sed quicunque natura ad tibias inflandas ingeniosus esset, lone proficeret; tardas autem parum: ac saepenumero periti tisicmis rudis evaderet filius; saepe etiam inepti filius, aptusVerumtamen omnes sufficientes esscnt tibicines, si cam his conferrentur, qui rudes sunt, nihilque de his rebus intelligunt. Similiter eum existima, Socrates, qui iniustissimus tibi videtur inter homines sub lege viventes, instum fore, iurisque auctorem, si quando cum illis hominibus conteratar, quibus nec disciplina sit, nec indicia, neque leges, neque necessitas ulla in vita, quae virtutem colere iubeat, efferatique sint, at illi quos anno praeterito in Lenaeo poéta Pherecrates erudivit: ac ol forte in eos homines incideres, qui ex corum coeta sint humani generis hostes, bene tecum agi putares, si Eurybatum offenderes et Phrynondam, deploraresque fortunam tuam, desiderans nostrorum hominum pravitatem. Nanc autem deliciosior videris, o Soerates; cum enim omnes pro.viribys virtutis praeceptorcs.