Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/207

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
185
PROTAGORAS.

sit et ratione probatum: quod et Athenienses ipsi testantur. ostendimus item, nihil mirum videri debere, si bonorum patrum mali sint filii, malorumve boni: quandoquidem’' et Polycleti filii, Parali et xanthippi istius aequales, si cum patre comparentur, intervallo quodam longissimo superantur: similiter etiam aliorum artificum filii. Neque dum adolescentes isti rerobandi sunt: spem quippe tenera praebet aetas. Cum haec ostendisset Protagoras, loquendi finem fecit. At ego diu post, utpote superiori oratione permulctus, in os Protagorae inhiabam, sequentium verborum desiderio inflamwatus, Veram postquam destitisse prorsus animadverti, me ij-ac recepi, et ad Hippocratem conversus, O fili ape inquam, quam ingentes tibi debeo gratias, quod me huc hodie adduxisti! nam plurimi facio haec a Protagora audivisse. Equidem superiori tempore haud humanam curam esse rebar, qua viri boni efficiuntur: munc autem eam esse persuasus sum. Sed paulum quiddam restat iterum declarandum, quod videlicet Prutagoras facile demonstrabit, postquam multa ‘haec edocuit. Etenim si quis de