sub una quadam virtute contmeantur, unumque aliquid ipsa virtus existat. Haec mihi liquido explanari velun, Utrum seilicet unum quiddam sit virtus; cuius partes sint iustitia, temperantia, sanctitas: an haec omnia, quae nunc retuli, nomina unius eiusdemque sint. hoc est, inquam, quod ultra requiro. Prot. At facilis est, o Sucrates, ad ista responsio, quod virtutis ipsius, quae summatim unum est, partes sunt quee interrogas omnia. So. Utram quemadmodum vultus unius partes sunt os, nares, oculi, aures? an sicuti auri partes nihilo differunt a toto, praeterquam magnitudine quadam et parvitate? Prot. Ita se habere mihi videntur, o Socrates, virtutis partes ad totam, ut vultus partes omnes ad totum. So. Utrum alii homines aliam virtatis partem accipiunt? an necease est, eum qui unam habet, omnes habere? Prot. Nallo modo: quoniam multi fortes quidem sunt, .sed iniusti: et alii iusti quidem sunt, sapientes minime. So. Numquid sapientia et fortitudo partes virtutis sunt? Prot. Omnino quidem, et praestantissima pare emnium est sapientia. Se. Estne boc quidem aliud, illud
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/209
Appearance