Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/210

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
188
PLATONIS

vero aliud? Prot. Est. So. Numquid et potentiam utrumque propriam habet? quemadmodum e vultus partibus oculus non est auribus similis, neque illorum potentia cadcm: neque alia quaelibet pars, alterius, aut potentia, aut alio quoquam est similis. Itane virtutis partes se habent, ut neque alia aliarum sit similis, neque idem, neque eadem sit potentia? an forte ita esse constat? siquidem naturae virtutum exemplar quod induximus, congruit. Prot. Sic certe est, Socrates. So. Noun est igitur pars virtutis alia talis qualis scientia, neque qualis iustitia, vel fortitude, vel temperantia, vel sanctitas. Prot. Non certe. So. Age consideremus una, quale quid istorum quodvis existit: primum quidem sic: lustitia res quacdam est, an nulla? Mihi quidem res uaedam esse videtur. tibi vero? Prot. Et mihi. So. duid vero? ai quis.a me et te sciscitetur, O Protagora atque Socrates, dicite quaeso, num res ista, quam modo iustitiam nominabatis, eo ipso quo est iustitia, est et iusta, an iniusta? Feo quidem justam esse dicam. tu vero una mecum senties? an aliter? Prot. -Tecum plane. So. Ego igitur interroganti responderem, talem