Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/211

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
189
PROTAGORAS.

esse iustitiam, quale et iustum. tu vero? Prot. Ego quoques So. Si quaererct iterum, numquid et sanctitatem aliquam esse dicamus, consentiremus utique, ut opinor. Prot. Consentiremus. So. An non et hanc rem aliquam esse dicitis, rogaret ille, nos autem assentiremur? Prot. Ft hoc. So. Num rei istius naturam talem putatis, ut sancta sit, an ut profana? Interrogationem hanc aegre ferrem, ad eumque conversus obiicerem, Bona verba, quaesu. Nunquam porro sanctum aliquid esset, nisi ct sancta ipsa sanetitas esset. quid et tu? an non similiter responderes? Prot. Similiter. So. Si his adiiceret, An quae supra dixistis, recte accepi? videbamini mihi paulo ante asserere, ita se invicem partes virtutis habere, ut non sit alia pars qualis est alia. inferrem equidem ad haec, quod alia recte acceperit: quod vero me in eo consensisse putarit, non recte. Nam Protagoras iste haec respondit: ego autem quaesivi. Ergo si dicat, O Protagora, vere loquitur Socrates: ipse es qni ais, virtutis partem aliam non esse talem, qualis est alia: tuus hic sermo test. qnid ill{ tu respondebis? Prot. Necesse est, o Socrates,