Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
190
PLATONIS

assentiri. So. His concessis, quid illi potissimum respondebimus, si ultra sic obiecerit? Non ergo talis est sanctitas, ut res justa sit: neque iustitia talis, ut sancta: sed illa talis, ut nom justa, haec, ut non sancta. iniusta itaque illa, haec profana. Quid ad hacc, inquam? equidem mea ex sententia dtcam iustitiam esse sanctam, iustamque iterum sanctitatem. arbitror quoque pear te, ut tua vice haec ipsa respondeam, od videlicet aut idem est iustiltia quod est sanctitas, aut Haec duo invicem quam simillima: ut maxime omnium talis iustitia sit, qualis est sanctitas, et qualis sanctitas, talis sit et iustitia. Vide, utrum me ita respondere prohibeas, an ita sentias? Prot. Haud ita simplex istud mibi videtur, o Socrates, ut concedi possit, safictitatem esse iustam, sanctamve justitiam. verum differentia quaedam inesse mihi videtur. Sed quid tandem id refert? si vis, esto nobis sanctitas iusta, sanctaque iustitia. So. Haud haec admitto, Protagdra, neque desidero, ut mihi dicatur istud, si vis, et si tibi placet: sed et me, et te dicatur requiro. Dico autem et me et te, existimans tum demum recle sermonem discati, cam conditio