Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/213

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
191
PROTAGORAS.

fasta, Si, ex eo,tollitur. Prot. Enimvero simile quiddam habet justitia sanctitati. nam quodlibet cuilibet quiddam simile habet, praeter illa, quae omnino inter se contraria sunt, ut album nigram, molle durum. Atqui et illa, quae supra diximus aliam atque aliam inter se habere potentiam, nec tale unum esse, quale est aliud, cew vultys ipsius partes, quiddam simile inter se habent, eatque nodammodo tale unum, quale et aliud. Atque hac ratione licet haec refellas, si placet, quod cuncta invicem similia sint: non tamen quaecunque simile quiddam habent, similia vocanda sunt; neque etiam quaecunque dissimile quiddam, invicem diesimilia, si exiguum quiddam habent simile vel dissimile. So. Admiror equidem, o Protagora, numquid ita invicem iustum sanctumque se habent, ut parum quid simile inter se habeant. Prot. Haud ita omnino: neque tamen ita prorsus, ut ipse arbitrari videris. So. Postquam ista tibi molesta sunt, dimittamus: aliud vero quiddam ex his quae dicebas, consideremus. Insaniam a vocas? eiusque contrariam sapientiam esse dicis? Prot. Equidem. So. Utrum cum recte et frugaliter homines agunt, tunc ita operantes, tempe-