Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/214

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
192
PLATONIS

ranter agere tibi videntur? an cum contra operantur? Prof. Temperanter agere videntur mihi, cum frugaliter recteque agunt. So. Nonne temperantia temperanter agunt? Prot. Necesse est. So. Nonne quicunque non recte agunt, insane agant: et qui ita aguni, non temperanter agunt? Prot. Ita videtur. So. Ergo insane agere, contrarium eius est, quod temperate agere dicitur. /rot. Est utique. So. -Nonne igitur quac insane fiunt, insania fiunt’ quae temperate, temperantia? Prot. Profecto. So. Nonune quidquid robore fit, fit robuste? et quidquid debilitate, debiliter? Prot. Apparet. So. Et quidquid velocitate, velociter: quidquid autem tarditate, tarde? Prot. Et hoc. Se. Et quod eodem modo fit omnino, ab eodem efficitur: quod vero contrario modo, cfficitur a contrario? Prot. Assentior. So. Dic obsecro, estne pulchraum aliquid? Prot, Est protecto. So. Huic contrarium aliud quidquam est, quam turpe? Prof. Nihil aliud. So. Est et aliquid benum? Prot, Et bonum. So. Ei numquid aliud contrarium nisi malum? rot. Non alind. So. Estne aliquid in voce acutum? Prot. Sane. So. Num aliud ili ccntrarium praeter grave? Prot. Hoc ipsum. So. An non unicuique contrariorum non mula, ‘sed unum: est contrarium?