Prot. Unum dumtazat. So. Resumamus iam quae hactenus a nobis concessa fuerunt. Concessimus plane, uni unum solum esse contrarium. Prot. Nempe. So. Hem quod contrario modo fit, a contyariis effici. Prot. Hoc quoque. So. Admisimus praeepea, contzario modo fieri quod insane fit, ef quod temperate, Prot. Etiam. .So. Kursus quod temperate agitur, a temperantia provenire: quod insane, ab insania. Prot. Convenit. So. An non, si contrario fit modo, fit a contrario? Prot. Utique. So Fit autem hoc quidem a temperantia, illud autem ab insania. Prot. Certe. So. Contrario modo? rot. Contrario, So. Nonne igitur a centrariis? Prot. Et a contrariis. Soe. Insania itaque temperantiae cuntraria est? Prot. Apparet. So. Hecordamur supra NOS coNncessisse, sapientiae insaniam esse Contrariam? Prot. Certe. So. Quin et uni unum solum csse contrarium? Prot. Et hoc. So. Utrum potius sermonem reiiciemus, Protagora? eum- ne, quod dicitur unum uni solum esse contrarium? an eum qui yolebat sapientiam a temperantia esse diversam; et utramque partem esse virtutis? ac etiam praeter id quod diversae hae utraeque sunt, dissimiles quoque esse tam ipsas, quam earum potentias, quemadmodum vultus ipsius partes? Utruov istorum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/215
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
193
PROTAGORAS.
Plat. Diall. Part. I. Vol. I.
N