Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/216

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
194
PLATONIS

yefutabimus? ambo quidem isti sermones haud satis musice proferuntur: neque enim invicem concinunt. nam qua ratione consonare possunt, si quidem necessarium sit, uni unum dumtaxat contrariam esse, pluribus vero nequaquam: insaniae autem, quum unum sit, sapientia et temperantia contrariae videantur? Itane, an aliter, o Protagora? Prot. Esto tandem: quid tum? So. An non hac ratione unum crit sapientia temperantiaque? et supra constitit idem quodammedo esse institiam ét sanctitatem? Age, Protagura, ne pigeat, sed pergamus ad reliqua. videtur tibi vir iniustus iniuste agendo temperanter sapere? Prot. Ego quidem confiteri hoc, o Socrates, non anderem: plurimi autem hominum asserunt. So. Utrum ergo ad illos, an ad te verba dirigam? Prot. Si placet, ad hunc primo vulgi sermomem edisseras, Sc. Nihil mea refert, modo ipse respondeas, sive tibi videantur haec, sive non videantur. sermonem namque ipsum maaime inprimisque ego discutio. contingit tamen ex hoc ct me interrogantem, et respondentem, examinari. Ad haec primum Protageras honestare se volens, sermonis diffi-