Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/221

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
199
PROTAGORAS.

ad Calliam inquam: O Hipponici fili, taam semper philosophiam admiratus sum: nunc laudo insuper atque amo. Quocirca gratificari tibi vchementer optarim, si possibilia poscas. quod vero nunc petis, perinde est, ac si orares, ut Crisonem Himeraeum carsorem iuvenemque aequis passibus sequerer, vel aliquem eoram, qui longissimum rateecalli excurrere solent, aut diurnum ¢ursum peragere. tunc sane obiicerem, multo magis me ipsum opture, quam te, hos cursores currendi viribus assequi: sed assequi nequeo. Quod si cupis me ct hunc quasi alterum Crisoncm spectare pariter concurrentes, ipsum ora, ut paribus me passibus ¢comitetur. nam ego quidem celeriter currere nequeo, hic autem tarde potest. Ergo si optas audire me et Protagoram dispntautes, eum obsecra, ut, quemadmodum a principio fecerat, ita nunc paucis verbis et ad propositam quaestionem respondcat. alioquin quis erit disputandi modus? Putabam equidem, aliud esse invicem colloqai disserendo, aliud concionari., Vides, o Socrates, inquit Callias, iuste loqui videtug Protagoras, dum censet licere sibi suo arbitratu disserere, tibt item tuo. Hic Alcibiades, haud recte loqueris, inquit, o Callia.