Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/222

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
200
PLATONIS

Socrates enim hic concionandi impotentem se esse fatetur, et in hoc Protagorae cedit. si autem et in disputando, recipiendisque et reddendis rationibus cedat alicui, summopere admirabor. Si ergo Protagoras confitetur, Socrate se esse in disputando inferiorem, sat iam Socrates habet. sin autem hoc uoque sibi vendicat, cum interrogahte Socrate disserat et vicissim respondendo haud longas per ambages circumvagetur neque concionando occasionem intercipiat disputandi neque rationem reddere Socrati respuat, dum profusius loquitnr, quoad lurimi audientium id quo de agitur obliviscartur. Equidem pro Eocrate fideitubeo, eum quae dicentur oblivioni minime mandaturum, licet iocetur nobiscum, obliviosum esse se dicens. Mihi sane videtar Socrates aequiora admodum postulare. decet enim unumquemque sententiam suam exprimere. Post Alcibiadem, ut arbitror, inquit Critias, O Prodice atque Hippia, Callias quidem Protagorae vehementer suffragari videtur: Aleibiades autem contentiosus nimis est et pertinax, quocunque se verterit. Nos autem alteri magis quam alteri favere non decet, vel Socrati, vel Protagorae, sed communiter utrumque