Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/224

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
202
PLATONIS

delectatur: voluptate perfunditur, qui dum comedit, vel alio quodana oblectamento potitur, ipso sensu corporis delectatur. um haec dixisset Prodicus, praesentiam plurimi consenscrunt. Deinde sapiens Hippias sic exorsus est dicere: Arbitror, o viri praesentes, vos omnes cognatos, propinquosque et concives invicem esse natura, non lege. Simile namque simili natura cognatum. lex autem, tyrannus hominum, multa praeter naturam cogit. Turpe itaque esset, si nos, quirerum naturam callemus, sapientissimique Graecorum omnium sumus, postquam de hoc ipso disputaturi hanc in urbem convenimus, totins Graecae sapientiae arcem, hisque in aedibus, amplissimis sumtuosissimisque Atticarum omnium, congregati sumus, nihil] tanta hac amplitudine dignum ostenderemus, sed vilium homunculorum more altercantes, invicem dissentiremus. Mortor equidem vos et obsecro, o Socrates atque Protagora, ut libenter sub nobis tanquam arbitris conveniatis, qui vos ad medium reducemus. neque tu sermonis amplitudinem resecare debvs ad vivum, o Socrates, et istud tuum, ut ita dicam, breviloquium ad unguem penitus observare: laxa paulisper obsecro sermonibus guberna-