cula, ut magnificentiores splendidioresque appareant. Oro insuper Protagoram, ne tentis prorsus rudentibus, velisque inflatis temone relicto in altum sermonum mare protinus delabatur, unde nusquam tellus perspiciatur: sed ambo pariter annitamini, ut mediocritatem pro viribus observetis. Efficite quaeso quod consulo, utque id servetis integrius, eligite sceptriferum aliquem praesidem atque iudicem, qui verbis modum statuat observetque utrumque loquentem. Placuerunt haec praesentibus, omnesque ea laudarunt. Me vero ad idem hortatus est Callias: rogaruntque eligere arbitrum. At ego, Non dece}, inquam, iudicem huic disputationi pracficere. nam si nobis imperitior erit iudex, iniustum erit ut deterior aliquis potioribus praesit: sin autem similis, neque rursus recte ita agetur. similis enim nobis similia faciet. Quapropter supervacuus erit. Praestantiorem vero nobis quenquam cligere impossibile revera est, ut arbitror: quippe cum Protagora hoc sapientior alius eligt nequeat. quod si quem elegeritis nihilo doctiorem, asseretis tamen, dedecori Protagorae hoc dabitur, quod illi tanquam inscio et ignobili arbitrum praescripseritis. Mea vero nihil interest. ce-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/225
Appearance