terum ut disputare pergamus qnemadmodum cupitis, ita mihi videtur agendum. Si non vult respondere Protagoras, interroget saltem, ego autem respondcba; eique conabor ostendere, uo pacto respondere quis alteri, meo iudicio, dcbeat. Postuam ego illi ad quamlibet eins interrogationem responsionem edero, rursus ille mihi similem sermonem subiiciat. si forte tergiversari videbitur , ego simul et vos eum orabimus, quemadmodum vos me nunc oratis, ne coetum dissolvat. Neque vero opus est hnius gratia censorem unum proponere. vos enim omnes una censebitis. Consenserunt omnes ita esse agendum. Protagoras autem invitus ad haec descendere videbatur. tandem concedcre coactus est interrogaturum se, et postquam satis interrogaverit, breviter responsurum. Itaque in hunc modum interrogare coepit: Arbitror, o Socrates, praecipnam doctrinae artem in hoc consistere, ut quis in carminibus peritus evadat. st autem hoc, ut poétarum dicta intelligere possit, quae scilicet recte se habeant, quae non: sciatque discernere; et cum interrogatur, reddere rationem. Et nunc quidem interrogabit
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/226
Appearance