Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/227

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
205
PROTAGORAS.

forte quispiam de eo quod utrique simul investigamus, de virtute videlicet. Sed hoc intererit, quod id ad carmina transferetur. Dicit enim Simonides ad Scopam Creontis- Thessalici, filium, difficile esse virum vere bonum fieri, manibus pedibusque cf mente tetragonum id est quadrangulum absque vitueratione fabricatum. Tenesne memoriter carmina, vel ut retram expetis? So. Nihil opus est. teneo namque, .et diligens mihi horum carminum cura fuit. Prot. Bene loqueris. Utram bene recteque dixisse tibi videtur Simonides, an non? So. Immo optime. Prot. Videturne recte loqui posta, si ipse sibimet contradixcrit? So. Minime. Prot. Attende itaque diligentins. So. Satis, o bone vir, attendimus. Prot. In cisdem carminibus postea dicit, Pittaci, licet sapientis viri, sententiam absonam sibi videri, qua inquit, Difficile est bonum manere. Cernis, eundem Simonidem haec et superiora dixisse? So. Equidem. Prot. Numquid eadem postea quae et antea protulit? Eadem, inquam, ut mihi videtur. Et simul metuens, ne quid ultra adiiceret, interrogavi, an non sibi quoque vide-