Haud secus ego. te nunc accerso, ne Protagoras Simonidem nostrurh expugnet. Emendatio sane circa Simonidis verba. tua indiget musica, qua velle distinguis et cupere, et quae modo dicebas, multa atque praeclara. Et nunc quidem vide, num tibi idem quod mihi videatur: neque enim repugnare sibi in dicendo videtur Simonides. Ipse, o Prodice, sententiam tuam prior exprime. Idem tibi videtur fieri atque esse, an aliud? Aliad, inquit Prodicus. Nonne ia primis, inquam, Simonides mentem suam aperuit, quod virum vere bonum fieri difficile sit?) Vera narras, Prodicus ait. Pittacam autem improbat, non, ut censet Protagoras, idem dicentem, sed aliud. non enim dixit Pittacus, difficile esse virum fieri bonam, ut Simonides, sed bonum perseverare. Est autem non idem, o Protagora, sicut existimat Prodicus iste, esse et fieri. si autem non idem est esse quod ect fieri, haudquaquam sibi ipsi Simonides contraria ponit. Ac forsitan diceret Prodicus iste et alii malti secundum flesiodam, Effici bonum esse difficile: nam ante vir-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/229
Appearance